HOLBENIUS Joh. celeberrimus Germ. alter Apelles

HOLBENIUS Joh. celeberrimus Germ. alter Apelles
HOLBENIUS Joh. celeberrimus Germ. alter Apelles
civis Basiliensis. Patre similiter pictore genitus circa A. C. 1495. tantos brevi in arte sua fecit progreslus, ut com peritissimo quoque facile contenderet, caelaturâ insuper, fusoriâ, plasticâ, et architectionicâ excellens. Nihilominus cum summa egestate conflictatus, Erasmi et Amerbachii IC. liberaltatem experrus est. Post, cum Arundelius Comes Anglus, legarionis nomine Basileâ transiens, tabulas quasdam ab eo pictas forte conspexislet, viri industriam miratus, ut in Angliam se conferret, monuit. Quod consilium nonnisi diu post secutus, ab Erasmo Thomae Moro literis commendatus, dum Argentorato transit, praestantissimo urbis eius pictori, muscâ in fronte imaginis illo absente coloribus expressâ, imposuit. In Angliam delatus, latuit per biennium integrum apud Morum, cui Comitis Angli semel tantum per vitam visi, a quo olim in Angliam invitatus fuerat, imaginem penicillo tam feliciter figuravit, ut Morus aliique exinde hominem e vestigio cognoscerent. Exornatâ per hoc biennium exquistissimis picturis Mori domo, Henrico VIII. ab hoc ad convivium invitato, innotuit, a quo tempore in aula vixit: Regi adeo gratus, ut Comiti cuidam, quem ad se, praeter mandatum Regis, venientem Holbenius per scalas praecipitem dederat, graviter de iniuria conquerenti, responderit: E septem rusticis facilius septem Comites, quam e tot Comitibus unum Holbenium finxero. Post triennii in Anglia moram, Basileam rediit, de re familiari dispositurus; inde reversus in Angliam, Obiit peste correptus Londini A. C. 1554. Inter imagines ab eo pictas, quarum Indicem habes (cum vita Holbenii, in novissima editione Moriae Erasmianae, cum Comm. Listrii et figuris Holbenii, e codice Academiae Bafil. A. C. 1676. Basileae procurata:) quaeque non omnium admirationem solum, sed venationem quoque religiosam, apud plurimos Latinae Communionis, quorum templa imagines sacrae ab ipso delineatae multis in locis exornant, sibi conciliârunt, excellunt, Cena in linteo picta ligno agglutinata in Bibl. Basil. Effigies Caroli V. Imp. in aedibus Buckingamil: Effigies Erasimi et Frobevii, in Cimeliarchio regio Londini; Effigier Ioh. Mori, cancellarii
patris, in thesauro Caesareo Vindobonae: Imago Holbenii propriâ manu depicta, in Pinacotheca Regis Gall. etc. Ceterum et illud in hoc viro singulare, quod laeva manu, quod in solo Turpilio equite Rom. observabat olim Plin. pinxerit: a Friderico Zuccario, pictore non incelebri Raphaeli Urbino aequiparatus, a Goltzio eidem praelatus. Vide vitam eius, de qua supra. In hunc Sequenti Amicus epigrammate lusit:
Principe Pictorum, magno qui gratus Erasino,
Immensum crevit laus, Basilea, tibi.
Divisus nostro mox te abstulit orbe Britannus,
Holbeni, orbe uno laus tua stare nequit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”